monumenta.ch > Isidorus > B > 50 > sectio 24 > sluMscr.Dresd.App.1092.247 > Q > sluMscr.Dresd.A.145.b.65 > sectio 19 > sluMscr.Dresd.App.1092.243 > bculMs.403.83r > sectio 22 > sectio > cb125.133v > bavPal.lat.1669.90 > E > sectio 42 > cb125.139v > sectio 28 > sectio 8 > Psalmi, 90 > sectio 50 > uwbM.p.th.f.12.55 > cpl1661.84 r > bavPal.lat.1663.251 > sectio 6 > sectio 40 > sectio 25 > sectio 37 > bavPal.lat.1663.252 > Psalmi, 13 > csg866.76 > 6
Isidorus, Differentiae, 2, V <<<     >>> VII De variorum nominum distinctione, quae Filio Dei attribuuntur.

VI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

14 Quid differt inter id quod Christus nunc unigenitus, nunc primogenitus esse praedicatur? Horum primum ad Patrem pertinet, alterum ad nos. Nam secundum divinitatis excellentiam Unigenitus est a Patre iuxta Evangelium, quod dicit: Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
15 At vero, secundum fraternam societatem, primogenitus universae creaturae, iuxta id quod Apostolus ait: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Est ergo unigenitus in substantia deitatis, primogenitus in susceptione humanitatis: primogenitus in gratia, unigenitus in natura; primogenitus, iuxta Apostolum, in multis fratribus; unigenitus tantum ex Deo solus. Inde est quod Frater nuncupatur et Dominus: Frater, quia primogenitus; Dominus vero, quia unigenitus.